

Liber Deuteronomii*
Caput 33: Versus 8
Perfectio.Quasi, quam sis perfectus, et quam sancta doctrina tua per Moysen declarasti. Vel a sancto viro tuo, id est Levitis, est perfectio tua et doctrina tua. Illi enim debent legem custodire, facere et docere.Perfectio tua.Choro angelorum et martyrum et omnium perfectorum ista dicuntur, qui perfectionem charitatis moriendo pro Domino impleverunt; et mundo renuntiantes, culmen ecclesiasticae doctrinae assecuti sunt, tanquam veri Levitae in terra partem non habentes, sed cum Propheta dicentes:Dominus pars haereditatis meae,etc.[Psal. 15.]; secundum illud:Si quis vult venire post me, abneget se,etc.[Luc. 9.]Qui perdiderit animam suam propter me,etc.[Matth. 10.]Christus autem verus Levi, qui haec omnia fecit et docuit. Ipsi Levitae adhaerent imitantes illum usque ad sanguinem, de cujus passione subditur:Quem probasti in tentatione,etc.Ad aquas.Locus est ubi Moysi et Aaron ingressum terrae promissionis contradixit.Ad aquas.Legem significat, quae male viventibus introitum regni coelestis contradixit. Aquae, populi, qui contradicentes clamaverunt:Crucifige eum. Sanguis ejus super nos, et super filios nostros[Matth. 27.]. Ad cumulum perfectionis Levi adjungit: